Hľadaný výraz: Dan 14,32-35, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
32 Porro in lacu erant septem leones, et dabantur eis cotidie duo corpora et duae oves; et tunc non data sunt eis, ut devorarent Danielem. 33 Erat autem Abacuc propheta in Iudaea et ipse coxerat pulmentum et intriverat panes in alveolo et ibat in campum, ut ferret messoribus. 34 Dixitque angelus Domini ad Abacuc: “ Fer prandium, quod habes, in Babylonem Danieli, qui est in lacu leonum ”. 35 Et dixit Abacuc: “ Domine, Babylonem non vidi et lacum nescio ”.

1

mail   print   facebook   twitter